COGNATI Regis

COGNATI Regis
COGNATI Regis
genus militiae Persicae. Curtius, l. 3. c. 3. ubi de acie Darii: Proximi ibant, quos Persae Immortales vocant --- Exiguô intervallô, quos Cognatos Regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta, luxu magis, quam decoris armis conspicua erat. Quô elogiô honoris causâ appellati sunt. Vide Brissonium, l. 1. ubi de convivio Cognatorum, quod συγγενικεν ἀριςτον Athenaeus appellat. Qui idem, l. 3. c. 28. πολέα vocari panem tradit, quô soli Cognati vescebantur. Uti l. γάμβριον ςτολὴν nominat, quae iuxta Casaubonum, c. 23. solis Magni regis generis proprie competebat. Fieri tamen potest, ut hi revera Cognati Regis primitus essent et dicerentur; itaque etiam praecipuis honoribus et emolumentis gauderent: Postea vero in eorum nomen et veluti gradum, honoris et virtutis causâ adscisceretur magnus aliorum numerus, qui dicerentur Cognati Regis, non essent. Certe, cum hîc Cognatorum honorariâ appellatione usus esset Curtius, mox subicit: dextra lyevaque Regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Ex quibus etiam fuisse videntur decem illi Legati, quos Cognatorum principes appellat, l. 4. c. 11. num. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PANIS Cognatorum — Graece σπολεὺς, vide supra Cognati Regis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DENARIUS — I. DENARIUS S. Petri, pecunia, quae ab Anglis quotannis Sedi Romanae pensitabatur a temporibus Inae West Saxonum Regis seu ut aliis placet, Offae Merciorum Regis seu Ethelwolfi, ut nonnullis visum: quorum sententias sic conciliat Polydor. Virgil …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Daniel Gelin — Daniel Gélin Daniel Gélin Naissance 19 mai 1921 Angers, France Nationalité(s) Française Décès 29 novembre 2002 …   Wikipédia en Français

  • Daniel Gélin — Pour les articles homonymes, voir Gélin (homonymie). Daniel Gélin …   Wikipédia en Français

  • Theophil Dachtler — Theophil oder Gottlieb Dachtler (Pseudonyme: Theophil Elychnius und Friedebertus Theophilus) (* 1553 oder 1554 in Biberach an der Riß; † nach 1627[1] vermutlich in Straßburg) war ein deutscher Jurist und Autor. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 1.1… …   Deutsch Wikipedia

  • PAPIRIANUM Jus — a Sexto Papirio, nomen accepit. Primum enim Romani Legibus Regiis cum regerentur, quae partim Romulus, auctâ iam ad aliquem modum civitate, (cum antea manu Regis omnia gubernarentur) partim Reges subsequenres ad Populum tulerant, illas omnes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUARENTENA — apud Alexandrum III. Ep. 114. inter Francicas, Histor. Franc. tom. IV. Quadragesima est, in aliquot Galliae provinciis, la Quarantaine; unde efficta vox Carena, quam vide supra. Eugesippo de Terra S. apud Allatium, Symmict. l. 1. aliisque, etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TYRO — I. TYRO aliis Tiro, Graece νέος ςτρατιώτης, πρωτόπειρος, novus miles, an a τείρομαι, etiam de Adolescentibu, ad forensia studia se praeparantibus, apud Plinium et Quintilianum reperitur Instit. Orat. l. 12. c. 6. Erat autem apud Romanos Tyrocinii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBS — I. URBS ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”